Prophetia Jeremiae*

Caput 4: Versus 1

Si reverteris.HIER.Septuaginta:Si conversus fuerit Israel, ait Dominus, ad me convertatur.Alia littera, converteris, id est, si salutem desideras, et te peccasse dicis, plene convertere, id est, quem negasti crede.Si abstuleris.Patet, quia quando movemur et dicimus:Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus meiPsal. 72.. Non ex imbecillitate naturae hoc patimur, sed quia contra Deum offendicula et idola nostra ponimus.
(* Traductions européennes)